monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 22
Interponam itaque quibusdam locis quaestiones controversiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec his argumenta subtexam, ne et modum excedam et propositum, cum vos sententias audire velitis, et quidquid ab illis abduxerit molestum futurum sit. hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias amaret: cum condiscipuli essemus apud Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle sed non vulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controversiae et diceret: 'necesse me est per spinosum locum ambulantem suspensos pedes ponere', aiebat Latro: 'non mehercules tui pedes spinas calcant sed habent', et statim ipse dicebat sententias, quae interponi argumentis cum maxime declamantis Marulli possent.